VITRAGO

VITRAGO
VITRAGO
nomen herbae, quae helxine alias, teste Oribasiô: quod vitro herbae similis sit, vel simili virtute praedita. Sunt tamen qui Vitrariam vocent, ut Apuleius et Vitreolam, quia apta sit, vitreis vasis abstergendis. Quam ob causam et Urceolaris dicta est de qua vide pluribus disserentem Salmas. in Praeexerc. ad Plin. Alia est Vitraria herba, uti appellatur in provincia Narbonensi, e cuius cineribus cum quodam silicum genere mixtis, pretiosa ac nitidissima crystallina conficiunt Vitrarii Veneti. Eadem nempe cum illa. quae in Aegypto et Syrîa requens Arabibus Kali appellatur: quamque ad vitra conflanda iam olim exuri in Graecia consuevisse, tradit Aristophanis Scholiastes Ad Nubes, Ἡμεῖς μὲν ἀρτίως τὸ ἐκ βοτάνης τινὸς κεκαυμένης, καὶ διὰ πορὸς τηκόμενον ἐις κατασκευὴν ἀγγείων τινῶν λέγομεν, οἱ παλαιοὶ δὲ καλ. Aliter et Solda, quasi solida, quod cineres eius in lapidem ferruminantur, propriô vero nomine Halimum, quae vide, et plura hanc in rem. apud Salmas. ad Solin. p. 1096.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”